Song of Solomon: Song of Solomon Chapter 2
Vulgate (Latin): Song of Solomon Chapter 2
1 [Ego flos campi,
et lilium convallium.
sic amica mea inter filias.
3 Sicut malus inter ligna silvarum,
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius quem desideraveram sedi,
et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4 Introduxit me in cellam vinariam;
ordinavit in me caritatem.
5 Fulcite me floribus,
stipate me malis,
quia amore langueo.
6 Læva ejus sub capite meo,
et dextera illius amplexabitur me.
per capreas cervosque camporum,
ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
quoadusque ipsa velit.
8 Vox dilecti mei; ecce iste venit,
saliens in montibus, transiliens colles.
9 Similis est dilectus meus capreæ,
hinnuloque cervorum.
En ipse stat post parietem nostrum,
respiciens per fenestras,
prospiciens per cancellos.
Surge, propera, amica mea,
columba mea, formosa mea, et veni:
11 jam enim hiems transiit;
imber abiit, et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra nostra;
tempus putationis advenit:
vox turturis audita est in terra nostra;
13 ficus protulit grossos suos;
vineæ florentes dederunt odorem suum.
Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,
ostende mihi faciem tuam,
sonet vox tua in auribus meis:
vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
quæ demoliuntur vineas:
nam vinea nostra floruit.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi,
qui pascitur inter lilia,
17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ.
Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ,
hinnuloque cervorum super montes Bether.]
