Song of Solomon: Song of Solomon Chapter 1
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Song of Solomon: Song of Solomon Chapter 1

Vulgate (Latin): Song of Solomon Chapter 1

1 [Osculetur me osculo oris sui;
quia meliora sunt ubera tua vino,

2 fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3 Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5 Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me;
posuerunt me custodem in vineis:
vineam meam non custodivi.

6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8 Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.

9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis;
collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.

11 Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi;
inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.

14 Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es!
Oculi tui columbarum.
15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus!
Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

732 of 1407 Book 52% ~1 min left