Sirach: Sirach Chapter 26
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Sirach: Sirach Chapter 26

Vulgate (Latin): Sirach Chapter 26

1 [Mulieris bonæ beatus vir:
numerus enim annorum illius duplex.

2 Mulier fortis oblectat virum suum,
et annos vitæ illius in pace implebit.

3 Pars bona mulier bona,
in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:

4 divitis autem et pauperis cor bonum,
in omni tempore vultus illorum hilaris.

5 A tribus timuit cor meum,
et in quarto facies mea metuit:

6 delaturam civitatis, et collectionem populi:

7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia:

8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.

9 In muliere zelotypa flagellum linguæ,
omnibus communicans.

10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam:
qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia:
et turpitudo illius non tegetur.

12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,
et in palpebris illius agnoscetur.

13 In filia non avertente se, firma custodiam,
ne inventa occasione utatur se.

14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,
et ne mireris si te neglexerit.

15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,
et ab omni aqua proxima bibet,
et contra omnem palum sedebit,
et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,
et ossa illius impinguabit.

17 Disciplina illius datum Dei est.

18 Mulier sensata et tacita,
non est immutatio eruditæ animæ.

19 Gratia super gratiam
mulier sancta et pudorata.

20 Omnis autem ponderatio non est digna
continentis animæ.

21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,
sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.

22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum,
et species faciei super ætatem stabilem.

23 Columnæ aureæ super bases argenteas,
et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.

24 Fundamenta æterna supra petram solidam,
et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.]

25 [In duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi advenit:

26 vir bellator deficiens per inopiam;
et vir sensatus contemptus;

27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum:
Deus paravit eum ad rhomphæam.]

28 [Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt:
difficile exuitur negotians a negligentia,
et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

786 of 1407 Book 56% ~2 min left