Psalms: Psalms Chapter 91
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Psalms: Psalms Chapter 91

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 91

1 Psalmus cantici, in die sabbati.

2 [Bonum est confiteri Domino,
et psallere nomini tuo, Altissime:

3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam,
et veritatem tuam per noctem,

4 in decachordo, psalterio;
cum cantico, in cithara.

5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua;
et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine!
nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

7 Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelliget hæc.

8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,
ut intereant in sæculum sæculi:

9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.

10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt;
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,
et senectus mea in misericordia uberi.

12 Et despexit oculus meus inimicos meos,
et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 Justus ut palma florebit;
sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 Plantati in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,
et bene patientes erunt:

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,
et non est iniquitas in eo.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

626 of 1407 Book 44% ~1 min left