Psalms: Psalms Chapter 89
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Psalms: Psalms Chapter 89

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 89

1 Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis
a generatione in generationem.

2 Priusquam montes fierent,
aut formaretur terra et orbis,
a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.

3 Ne avertas hominem in humilitatem:
et dixisti: Convertimini, filii hominum.

4 Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna quæ præteriit:
et custodia in nocte

5 quæ pro nihilo habentur,
eorum anni erunt.

6 Mane sicut herba transeat;
mane floreat, et transeat;
vespere decidat, induret, et arescat.

7 Quia defecimus in ira tua,
et in furore tuo turbati sumus.

8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo;
sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,
et in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur;

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.
Si autem in potentatibus octoginta anni,
et amplius eorum labor et dolor;
quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11 Quis novit potestatem iræ tuæ,
et præ timore tuo iram tuam

12 dinumerare?
Dexteram tuam sic notam fac,
et eruditos corde in sapientia.

13 Convertere, Domine; usquequo?
et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Repleti sumus mane misericordia tua;
et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti;
annis quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos et in opera tua,
et dirige filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum dirige super nos,
et opus manuum nostrarum dirige.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

624 of 1407 Book 44% ~2 min left