To view the original Internet Sacred Text Archive, visit archive.sacred-texts.com
Psalms: Psalms Chapter 80
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Psalms: Psalms Chapter 80

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 80

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

2 [Exsultate Deo adjutori nostro;
jubilate Deo Jacob.

3 Sumite psalmum, et date tympanum;
psalterium jucundum cum cithara.

4 Buccinate in neomenia tuba,
in insigni die solemnitatis vestræ:

5 quia præceptum in Israël est,
et judicium Deo Jacob.

6 Testimonium in Joseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti;
linguam quam non noverat, audivit.

7 Divertit ab oneribus dorsum ejus;
manus ejus in cophino servierunt.

8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis;
probavi te apud aquam contradictionis.

9 Audi, populus meus, et contestabor te.
Israël, si audieris me,

10 non erit in te deus recens,
neque adorabis deum alienum.

11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud.

12 Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israël non intendit mihi.

13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum;
ibunt in adinventionibus suis.

14 Si populus meus audisset me,
Israël si in viis meis ambulasset,

15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,
et super tribulantes eos misissem manum meam.

16 Inimici Domini mentiti sunt ei,
et erit tempus eorum in sæcula.

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti,
et de petra melle saturavit eos.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

615 of 1407 Book 44% ~1 min left