Psalms: Psalms Chapter 72
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Psalms: Psalms Chapter 72

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 72

1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus,
his qui recto sunt corde!

2 Mei autem pene moti sunt pedes,
pene effusi sunt gressus mei:

3 quia zelavi super iniquos,
pacem peccatorum videns.

4 Quia non est respectus morti eorum,
et firmamentum in plaga eorum.

5 In labore hominum non sunt,
et cum hominibus non flagellabuntur.

6 Ideo tenuit eos superbia;
operti sunt iniquitate et impietate sua.

7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum;
transierunt in affectum cordis.

8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam;
iniquitatem in excelso locuti sunt.

9 Posuerunt in cælum os suum,
et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic,
et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus,
et si est scientia in excelso?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo
obtinuerunt divitias.

13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam: Narrabo sic;
ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc;
labor est ante me:

17 donec intrem in sanctuarium Dei,
et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis;
dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem?
subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine,
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum,
et renes mei commutati sunt;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

23 ut jumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in cælo?
et a te quid volui super terram?

26 Defecit caro mea et cor meum;
Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhærere Deo bonum est;
ponere in Domino Deo spem meam:
ut annuntiem omnes prædicationes tuas
in portis filiæ Sion.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

607 of 1407 Book 43% ~2 min left