Psalms: Psalms Chapter 31
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Psalms: Psalms Chapter 31

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 31

1 Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.

2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,
nec est in spiritu ejus dolus.

3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum clamarem tota die.

4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

5 Delictum meum cognitum tibi feci,
et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;
et tu remisisti impietatem peccati mei.

6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum,
ad eum non approximabunt.

7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me;
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.

9 Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe,
qui non approximant ad te.

10 Multa flagella peccatoris;
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi;
et gloriamini, omnes recti corde.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

566 of 1407 Book 40% ~1 min left