Psalms: Psalms Chapter 134
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Psalms: Psalms Chapter 134

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 134

1 Alleluja. [Laudate nomen Domini;
laudate, servi, Dominum:

2 qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.

3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus;
psallite nomini ejus, quoniam suave.

4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus;
Israël in possessionem sibi.

5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster præ omnibus diis.

6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,
in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

7 Educens nubes ab extremo terræ,
fulgura in pluviam fecit;
qui producit ventos de thesauris suis.

8 Qui percussit primogenita Ægypti,
ab homine usque ad pecus.

9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte:
in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

10 Qui percussit gentes multas,
et occidit reges fortes:

11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,
et omnia regna Chanaan:

12 et dedit terram eorum hæreditatem,
hæreditatem Israël populo suo.

13 Domine, nomen tuum in æternum;
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Quia judicabit Dominus populum suum,
et in servis suis deprecabitur.

15 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.

16 Os habent, et non loquentur;
oculos habent, et non videbunt.

17 Aures habent, et non audient;
neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18 Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.

19 Domus Israël, benedicite Domino;
domus Aaron, benedicite Domino.

20 Domus Levi, benedicite Domino;
qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21 Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Jerusalem.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

669 of 1407 Book 47% ~2 min left