Proverbs: Proverbs Chapter 9
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Proverbs: Proverbs Chapter 9

Vulgate (Latin): Proverbs Chapter 9

1 [Sapientia ædificavit sibi domum:
excidit columnas septem.

2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum,
et proposuit mensam suam.

3 Misit ancillas suas ut vocarent
ad arcem et ad mœnia civitatis.

4 Si quis est parvulus, veniat ad me.
Et insipientibus locuta est:

5 Venite, comedite panem meum,
et bibite vinum quod miscui vobis.

6 Relinquite infantiam, et vivite,
et ambulate per vias prudentiæ.]

7 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,
et qui arguit impium, sibi maculam generat.

8 Noli arguere derisorem, ne oderit te:
argue sapientem, et diliget te.

9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia;
doce justum, et festinabit accipere.

10 Principium sapientiæ timor Domini,
et scientia sanctorum prudentia.

11 Per me enim multiplicabuntur dies tui,
et addentur tibi anni vitæ.

12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;
si autem illusor, solus portabis malum.]

13 [Mulier stulta et clamosa,
plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,

14 sedit in foribus domus suæ,
super sellam in excelso urbis loco,

15 ut vocaret transeuntes per viam,
et pergentes itinere suo:

16 Qui est parvulus declinet ad me.
Et vecordi locuta est:

17 Aquæ furtivæ dulciores sunt,
et panis absconditus suavior.

18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes,
et in profundis inferni convivæ ejus.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

695 of 1407 Book 49% ~1 min left