Proverbs: Proverbs Chapter 13
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Proverbs: Proverbs Chapter 13

Vulgate (Latin): Proverbs Chapter 13

1 [Filius sapiens doctrina patris;
qui autem illusor est non audit cum arguitur.

2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis:
anima autem prævaricatorum iniqua.

3 Qui custodit os suum custodit animam suam;
qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

4 Vult et non vult piger;
anima autem operantium impinguabitur.

5 Verbum mendax justus detestabitur;
impius autem confundit, et confundetur.

6 Justitia custodit innocentis viam,
impietas autem peccatorem supplantat.]

7 [Est quasi dives, cum nihil habeat,
et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ;
qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9 Lux justorum lætificat:
lucerna autem impiorum extinguetur.

10 Inter superbos semper jurgia sunt;
qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

11 Substantia festinata minuetur;
quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12 Spes quæ differtur affligit animam;
lignum vitæ desiderium veniens.]

13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat;
qui autem timet præceptum, in pace versabitur.
Animæ dolosæ errant in peccatis:
justi autem misericordes sunt, et miserantur.

14 Lex sapientis fons vitæ,
ut declinet a ruina mortis.

15 Doctrina bona dabit gratiam;
in itinere contemptorum vorago.

16 Astutus omnia agit cum consilio;
qui autem fatuus est aperit stultitiam.

17 Nuntius impii cadet in malum;
legatus autem fidelis, sanitas.

18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam;
qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

19 Desiderium si compleatur delectat animam;
detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit;
amicus stultorum similis efficietur.]

21 [Peccatores persequitur malum,
et justis retribuentur bona.

22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,
et custoditur justo substantia peccatoris.

23 Multi cibi in novalibus patrum,
et aliis congregantur absque judicio.

24 Qui parcit virgæ odit filium suum;
qui autem diligit illum instanter erudit.

25 Justus comedit et replet animam suam;
venter autem impiorum insaturabilis.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

699 of 1407 Book 50% ~2 min left