To view the original Internet Sacred Text Archive, visit archive.sacred-texts.com
Job: Job Chapter 8
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Job: Job Chapter 8

Vulgate (Latin): Job Chapter 8

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2 [Usquequo loqueris talia,
et spiritus multiplex sermones oris tui?

3 Numquid Deus supplantat judicium?
aut Omnipotens subvertit quod justum est?

4 Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:

5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,
et Omnipotentem fueris deprecatus;

6 si mundus et rectus incesseris:
statim evigilabit ad te,
et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,

7 in tantum ut si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.

8 Interroga enim generationem pristinam,
et diligenter investiga patrum memoriam

9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),

10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi,
et de corde suo proferent eloquia.

11 Numquid vivere potest scirpus absque humore?
aut crescere carectum sine aqua?

12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.

13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,
et spes hypocritæ peribit.

14 Non ei placebit vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia ejus.

15 Innitetur super domum suam, et non stabit;
fulciet eam, et non consurget.

16 Humectus videtur antequam veniat sol,
et in ortu suo germen ejus egredietur.

17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,
et inter lapides commorabitur.

18 Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum, et dicet: Non novi te.

19 Hæc est enim lætitia viæ ejus,
ut rursum de terra alii germinentur.

20 Deus non projiciet simplicem,
nec porriget manum malignis,

21 donec impleatur risu os tuum,
et labia tua jubilo.

22 Qui oderunt te induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

500 of 1407 Book 35% ~2 min left