Job: Job Chapter 4
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Job: Job Chapter 4

Vulgate (Latin): Job Chapter 4

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

2 [Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit?

3 Ecce docuisti multos,
et manus lassas roborasti;

4 vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.

5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;
tetigit te, et conturbatus es.

6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua,
patientia tua, et perfectio viarum tuarum?

7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit?
aut quando recti deleti sunt?

8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,
et seminant dolores, et metunt eos,

9 flante Deo perisse,
et spiritu iræ ejus esse consumptos.

10 Rugitus leonis, et vox leænæ,
et dentes catulorum leonum contriti sunt.

11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam,
et catuli leonis dissipati sunt.

12 Porro ad me dictum est verbum absconditum,
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

13 In horrore visionis nocturnæ,
quando solet sopor occupare homines,

14 pavor tenuit me, et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt;

15 et cum spiritus, me præsente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meæ.

16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi auræ lenis audivi.

17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur?
aut factore suo purior erit vir?

18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,
et in angelis suis reperit pravitatem;

19 quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea?

20 De mane usque ad vesperam succidentur;
et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.

21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis;
morientur, et non in sapientia.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

496 of 1407 Book 35% ~2 min left