Job: Job Chapter 38
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Job: Job Chapter 38

Vulgate (Latin): Job Chapter 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

2 [Quis est iste involvens sententias
sermonibus imperitis?

3 Accinge sicut vir lumbos tuos:
interrogabo te, et responde mihi.

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ?
indica mihi, si habes intelligentiam.

5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti?
vel quis tetendit super eam lineam?

6 Super quo bases illius solidatæ sunt?
aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7 cum me laudarent simul astra matutina,
et jubilarent omnes filii Dei?

8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens;

9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,
et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?

10 Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia,

11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,
et ostendisti auroræ locum suum?

13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,
et excussisti impios ex ea?

14 Restituetur ut lutum signaculum,
et stabit sicut vestimentum:

15 auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es profunda maris,
et in novissimis abyssi deambulasti?

17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?

18 Numquid considerasti latitudinem terræ?
indica mihi, si nosti, omnia:

19 in qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit:

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus ejus.

21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,
et numerum dierum tuorum noveras?

22 Numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti,

23 quæ præparavi in tempus hostis,
in diem pugnæ et belli?

24 Per quam viam spargitur lux,
dividitur æstus super terram?

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,
et viam sonantis tonitrui,

26 ut plueret super terram absque homine in deserto,
ubi nullus mortalium commoratur;

27 ut impleret inviam et desolatam,
et produceret herbas virentes?

28 Quis est pluviæ pater?
vel quis genuit stillas roris?

29 De cujus utero egressa est glacies?
et gelu de cælo quis genuit?

30 In similitudinem lapidis aquæ durantur,
et superficies abyssi constringitur.

31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,
aut gyrum Arcturi poteris dissipare?

32 Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios terræ consurgere facis?

33 Numquid nosti ordinem cæli,
et pones rationem ejus in terra?

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te?

35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,
et revertentia dicent tibi: Adsumus?

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam?
vel quis dedit gallo intelligentiam?

37 Quis enarrabit cælorum rationem?
et concentum cæli quis dormire faciet?

38 Quando fundebatur pulvis in terra,
et glebæ compingebantur?

39 Numquid capies leænæ prædam,
et animam catulorum ejus implebis,

40 quando cubant in antris,
et in specubus insidiantur?

41 Quis præparat corvo escam suam,
quando pulli ejus clamant ad Deum,
vagantes, eo quod non habeant cibos?]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

530 of 1407 Book 38% ~2 min left