Job: Job Chapter 35
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Job: Job Chapter 35

Vulgate (Latin): Job Chapter 35

1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est:

2 [Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,
ut diceres: Justior sum Deo?

3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est:
vel quid tibi proderit, si ego peccavero?

4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis,
et amicis tuis tecum.

5 Suspice cælum, et intuere:
et contemplare æthera quod altior te sit.

6 Si peccaveris, quid ei nocebis?
et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum?

7 Porro si juste egeris, quid donabis ei?
aut quid de manu tua accipiet?

8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua:
et filium hominis adjuvabit justitia tua.

9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte;

11 qui docet nos super jumenta terræ,
et super volucres cæli erudit nos?

12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.

13 Non ergo frustra audiet Deus,
et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

14 Etiam cum dixeris: Non considerat:
judicare coram illo, et expecta eum.

15 Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.

16 Ergo Job frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

527 of 1407 Book 37% ~1 min left