Job: Job Chapter 33
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Job: Job Chapter 33

Vulgate (Latin): Job Chapter 33

1 [Audi igitur, Job, eloquia mea,
et omnes sermones meos ausculta.

2 Ecce aperui os meum:
loquatur lingua mea in faucibus meis.

3 Simplici corde meo sermones mei,
et sententiam puram labia mea loquentur.

4 Spiritus Dei fecit me,
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

5 Si potes, responde mihi,
et adversus faciem meam consiste.

6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus,
et de eodem luto ego quoque formatus sum.

7 Verumtamen miraculum meum non te terreat,
et eloquentia mea non sit tibi gravis.

8 Dixisti ergo in auribus meis,
et vocem verborum tuorum audivi:

9 Mundus sum ego, et absque delicto:
immaculatus, et non est iniquitas in me.

10 Quia querelas in me reperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi.

11 Posuit in nervo pedes meos;
custodivit omnes semitas meas.

12 Hoc est ergo in quo non es justificatus:
respondebo tibi, quia major sit Deus homine.

13 Adversus eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi?

14 Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit.

15 Per somnium, in visione nocturna,
quando irruit sopor super homines,
et dormiunt in lectulo,

16 tunc aperit aures virorum,
et erudiens eos instruit disciplina,

17 ut avertat hominem ab his quæ facit,
et liberet eum de superbia,

18 eruens animam ejus a corruptione,
et vitam illius ut non transeat in gladium.

19 Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et omnia ossa ejus marcescere facit.

20 Abominabilis ei fit in vita sua panis,
et animæ illius cibus ante desiderabilis.

21 Tabescet caro ejus,
et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.

22 Appropinquavit corruptioni anima ejus,
et vita illius mortiferis.

23 Si fuerit pro eo angelus loquens,
unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,

24 miserebitur ejus, et dicet:
Libera eum, ut non descendat in corruptionem:
inveni in quo ei propitier.

25 Consumpta est caro ejus a suppliciis:
revertatur ad dies adolescentiæ suæ.

26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit:
et videbit faciem ejus in jubilo,
et reddet homini justitiam suam.

27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi,
et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.

28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,
sed vivens lucem videret.

29 Ecce hæc omnia operatur Deus
tribus vicibus per singulos,

30 ut revocet animas eorum a corruptione,
et illuminet luce viventium.

31 Attende, Job, et audi me:
et tace, dum ego loquor.

32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi:
loquere, volo enim te apparere justum.

33 Quod si non habes, audi me:
tace, et docebo te sapientiam.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

525 of 1407 Book 37% ~2 min left