To view the original Internet Sacred Text Archive, visit archive.sacred-texts.com
Job: Job Chapter 23
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Job: Job Chapter 23

Vulgate (Latin): Job Chapter 23

1 Respondens autem Job, ait:

2 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,
et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,
et veniam usque ad solium ejus?

4 Ponam coram eo judicium,
et os meum replebo increpationibus:

5 ut sciam verba quæ mihi respondeat,
et intelligam quid loquatur mihi.

6 Nolo multa fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis suæ mole me premat.

7 Proponat æquitatem contra me,
et perveniat ad victoriam judicium meum.

8 Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intelligam eum.

9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 Ipse vero scit viam meam,
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11 Vestigia ejus secutus est pes meus:
viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12 A mandatis labiorum ejus non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus:
et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14 Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia præsto sunt ei.

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum,
et considerans eum, timore sollicitor.

16 Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.

17 Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

515 of 1407 Book 37% ~1 min left