Isaiah: Isaiah Chapter 57
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Isaiah: Isaiah Chapter 57

Vulgate (Latin): Isaiah Chapter 57

1 [Justus perit,
et non est qui recogitet in corde suo;
et viri misericordiæ colliguntur,
quia non est qui intelligat:
a facie enim malitiæ collectus est justus.

2 Veniat pax;
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua.

3 Vos autem accedite huc,
filii auguratricis,
semen adulteri et fornicariæ.

4 Super quem lusistis?
super quem dilatastis os,
et ejecistis linguam?
Numquid non vos filii scelesti,
semen mendax,

5 qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum,
immolantes parvulos in torrentibus,
subter eminentes petras?

6 In partibus torrentis pars tua;
hæc est sors tua:
et ipsis effudisti libamen,
obtulisti sacrificium.
Numquid super his non indignabor?

7 Super montem excelsum et sublimem
posuisti cubile tuum,
et illuc ascendisti
ut immolares hostias.

8 Et post ostium, et retro postem,
posuisti memoriale tuum.
Quia juxta me discooperuisti,
et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,
et pepigisti cum eis fœdus;
dilexisti stratum eorum
manu aperta.

9 Et ornasti te regi unguento,
et multiplicasti pigmenta tua.
Misisti legatos tuos procul,
et humiliata es usque ad inferos.

10 In multitudine viæ tuæ laborasti;
non dixisti: Quiescam.
Vitam manus tuæ invenisti;
propterea non rogasti.

11 Pro quo sollicita timuisti,
quia mentita es,
et mei non es recordata,
neque cogitasti in corde tuo?
Quia ego tacens et quasi non videns,
et mei oblita es.

12 Ego annuntiabo justitiam tuam,
et opera tua non proderunt tibi.

13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,
et omnes eos auferet ventus,
tollet aura.]
[Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,
et possidebit montem sanctum meum.

14 Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita,
auferte offendicula de via populi mei.

15 Quia hæc dicit Excelsus,
et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus:
in excelso et in sancto habitans,
et cum contrito et humili spiritu:
ut vivificet spiritum humilium,
et vivificet cor contritorum.

16 Non enim in sempiternum litigabo,
neque usque ad finem irascar,
quia spiritus a facie mea egredietur,
et flatus ego faciam.

17 Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.
Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum;
et abiit vagus in via cordis sui.

18 Vias ejus vidi, et sanavi eum;
et reduxi eum, et reddidi consolationes
ipsi, et lugentibus ejus.

19 Creavi fructum labiorum pacem;
pacem ei qui longe est et qui prope,
dixit Dominus, et sanavi eum.

20 Impii autem quasi mare fervens,
quod quiescere non potest,
et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

869 of 1407 Book 62% ~2 min left