Isaiah: Isaiah Chapter 32
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Isaiah: Isaiah Chapter 32

Vulgate (Latin): Isaiah Chapter 32

1 [Ecce in justitia regnabit rex,
et principes in judicio præerunt.

2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petræ prominentis in terra deserta.

3 Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.

4 Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.

5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur major;

6 stultus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum sitienti auferat.

7 Fraudulenti vasa pessima sunt;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper judicium.

8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit.]

9 [Mulieres opulentæ, surgite,
et audite vocem meam;
filiæ confidentes,
percipite auribus eloquium meum.

10 Post dies enim et annum,
vos conturbabimini confidentes;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.

11 Obstupescite, opulentæ;
conturbamini, confidentes:
exuite vos et confundimini;
accingite lumbos vestros.

12 Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.

13 Super humum populi mei
spinæ et vepres ascendent:
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exultantis!

14 Domus enim dimissa est,
multitudo urbis relicta est,
tenebræ et palpatio
factæ sunt super speluncas usque in æternum;
gaudium onagrorum,
pascua gregum.

15 Donec effundatur super nos
spiritus de excelso,
et erit desertum in carmel,
et carmel in saltum reputabitur.

16 Et habitabit in solitudine judicium,
et justitia in carmel sedebit.

17 Et erit opus justitiæ pax,
et cultus justitiæ silentium,
et securitas usque in sempiternum.

18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,
et in tabernaculis fiduciæ,
et in requie opulenta.

19 Grando autem in descensione saltus,
et humilitate humiliabitur civitas.

20 Beati qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

844 of 1407 Book 60% ~2 min left