Hosea: Hosea Chapter 6
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Hosea: Hosea Chapter 6

Vulgate (Latin): Hosea Chapter 6

1 [In tribulatione sua mane consurgent ad me:
Venite, et revertamur ad Dominum,

2 quia ipse cepit, et sanabit nos;
percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4 Quid faciam tibi, Ephraim?
quid faciam tibi, Juda?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis;
occidi eos in verbis oris mei:
et judicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium;
et scientiam Dei plus quam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum:
ibi prævaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum,
supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum,
particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem:
quia scelus operati sunt.

10 In domo Israël vidi horrendum:
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israël.

11 Sed et Juda, pone messem tibi,
cum convertero captivitatem populi mei.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

1015 of 1407 Book 72% ~1 min left