Esther: Esther Chapter 10
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Esther: Esther Chapter 10

Vulgate (Latin): Esther Chapter 10

1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias:

2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:

3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.

4 Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista.

5 Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.

6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.

7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.

8 Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.

9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:

10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.

11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:

12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.

13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

485 of 1407 Book 34% ~1 min left