To view the original Internet Sacred Text Archive, visit archive.sacred-texts.com
Baruch: Baruch Chapter 5
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Baruch: Baruch Chapter 5

Vulgate (Latin): Baruch Chapter 5

1 [Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ,
et indue te decore, et honore ejus,
quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.

2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ,
et imponet mitram capiti honoris æterni.

3 Deus enim ostendet splendorem suum in te,
omni qui sub cælo est.

4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum:
pax justitiæ, et honor pietatis.

5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso:
et circumspice ad orientem,
et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,
in verbo Sancti,
gaudentes Dei memoria.

6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis:
adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore
sicut filios regni:

7 constituit enim Deus
humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,
et convalles replere in æqualitatem terræ,
ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.

8 Obumbraverunt autem et silvæ,
et omne lignum suavitatis Israël
ex mandato Dei.

9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ,
cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

943 of 1407 Book 67% ~1 min left