2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 2
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 2

Vulgate (Latin): 2 Corinthians Chapter 2

1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.

2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me?

3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.

4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.

6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus:

7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.

8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.

9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.

10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.

12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.

14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco:

15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt:

16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus?

17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

1279 of 1407 Book 91% ~2 min left