1 [Noli attendere ad possessiones iniquas,
et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita:
nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3 et ne dixeris: Quomodo potui?
aut, Quis me subjiciet propter facta mea?
Deus enim vindicans vindicabit.
4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste?
Altissimus enim est patiens redditor.
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu,
neque adjicias peccatum super peccatum.
6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est,
multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant,
et in peccatores respicit ira illius.
8 Non tardes converti ad Dominum,
et ne differas de die in diem:
9 subito enim veniet ira illius,
et in tempore vindictæ disperdet te.
10 Noli anxius esse in divitiis injustis:
non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.]
11 [Non ventiles te in omnem ventum,
et non eas in omnem viam:
sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12 Esto firmus in via Domini,
et in veritate sensus tui et scientia:
et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,
et cum sapientia proferas responsum verum.
14 Si est tibi intellectus, responde proximo:
sin autem, sit manus tua super os tuum,
ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15 Honor et gloria in sermone sensati:
lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16 Non appelleris susurro,
et lingua tua ne capiaris et confundaris:
17 super furem enim est confusio et pnitentia,
et denotatio pessima super bilinguem:
susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18 Justifica pusillum
et magnum similiter.]