1 [Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum!
in gladio pereant,
parvuli eorum elidantur,
et ftæ ejus discindantur!]
2 [Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
3 Tollite vobiscum verba,
et convertimini ad Dominum; et dicite ei:
Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,
et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
4 Assur non salvabit nos:
super equum non ascendemus,
nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum:
quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
5 Sanabo contritiones eorum;
diligam eos spontanee:
quia aversus est furor meus ab eis.
6 Ero quasi ros;
Israël germinabit sicut lilium,
et erumpet radix ejus ut Libani.
7 Ibunt rami ejus,
et erit quasi oliva gloria ejus,
et odor ejus ut Libani.
8 Convertentur sedentes in umbra ejus;
vivent tritico, et germinabunt quasi vinea;
memoriale ejus sicut vinum Libani.
9 Ephraim, quid mihi ultra idola?
Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem;
ex me fructus tuus inventus est.
10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc?
quia rectæ viæ Domini,
et justi ambulabunt in eis;
prævaricatores vero corruent in eis.]