Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  GNT  KJV 

1 Corinthians Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): 1 Corinthians Chapter 16

1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.

3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.

5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.

6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.

7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.

9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.

10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.

11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.

12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.

14 Omnia vestra in caritate fiant.

15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:

16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.

17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:

18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.

20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

21 Salutatio, mea manu Pauli.

22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.

23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.


Next: 2 Corinthians Chapter 1