Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  Apo  Sep 

Wisdom Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Wisdom Chapter 11

1 [Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.

2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,
et in locis desertis fixerunt casas.

3 Steterunt contra hostes,
et de inimicis se vindicaverunt.

4 Sitierunt, et invocaverunt te,
et data est illis aqua de petra altissima,
et requies sitis de lapide duro.]

5 [Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum
a defectione potus sui,
et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt:

6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.

7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,
humanum sanguinem dedisti injustis.

8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,
dedisti illis abundantem aquam insperate,

9 ostendens per sitim quæ tunc fuit,
quemadmodum tuos exaltares,
et adversarios illorum necares.

10 Cum enim tentati sunt,
et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,
scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.

11 Hos quidem tamquam pater monens probasti;
illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.

12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.

13 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,
cum memoria præteritorum.

14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,
commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.

15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,
in finem eventus mirati sunt,
non similiter justis sitientes.

16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,
quod quidam errantes colebant mutos serpentes
et bestias supervacuas,
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;

17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.

18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,
quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,
immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,

19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias,
aut vaporem ignium spirantes,
aut fumi odorem proferentes,
aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;

20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare,
sed et aspectus per timorem occidere.

21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,
persecutionem passi ab ipsis factis suis,
et dispersi per spiritum virtutis tuæ:
sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.

22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper:
et virtuti brachii tui quis resistet?

23 Quoniam tamquam momentum stateræ,
sic est ante te orbis terrarum,
et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.

24 Sed misereris omnium, quia omnia potes;
et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.

25 Diligis enim omnia quæ sunt,
et nihil odisti eorum quæ fecisti;
nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.

26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?
aut quod a te vocatum non esset conservaretur?

27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,
qui amas animas.]


Next: Wisdom Chapter 12