Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 115

1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum;
ego autem humiliatus sum nimis.

2 Ego dixi in excessu meo:
Omnis homo mendax.

3 Quid retribuam Domino
pro omnibus quæ retribuit mihi?

4 Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo.

5 Vota mea Domino reddam
coram omni populo ejus.

6 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.

7 O Domine, quia ego servus tuus;
ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea:

8 tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.

9 Vota mea Domino reddam
in conspectu omnis populi ejus;

10 in atriis domus Domini,
in medio tui, Jerusalem.]


Next: Psalms Chapter 116