Psalms: Psalms Chapter 87
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required. Get the drive $127.00

Psalms: Psalms Chapter 87

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 87

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.

2 [Domine, Deus salutis meæ,
in die clamavi et nocte coram te.

3 Intret in conspectu tuo oratio mea,
inclina aurem tuam ad precem meam.

4 Quia repleta est malis anima mea,
et vita mea inferno appropinquavit.

5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,
factus sum sicut homo sine adjutorio,

6 inter mortuos liber;
sicut vulnerati dormientes in sepulchris,
quorum non es memor amplius,
et ipsi de manu tua repulsi sunt.

7 Posuerunt me in lacu inferiori,
in tenebrosis, et in umbra mortis.

8 Super me confirmatus est furor tuus,
et omnes fluctus tuos induxisti super me.

9 Longe fecisti notos meos a me;
posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar;

10 oculi mei languerunt præ inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die;
expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia?
aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,
et veritatem tuam in perditione?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua?
et justitia tua in terra oblivionis?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi,
et mane oratio mea præveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam;
avertis faciem tuam a me?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea;
exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt iræ tuæ,
et terrores tui conturbaverunt me:

18 circumdederunt me sicut aqua tota die;
circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum,
et notos meos a miseria.]

Support the archive. Read ad-free with unlimited highlights, bookmarks, and annotations. $5/mo Become a Member Join

Comments and social are coming soon

Reader conversations and shared activity will appear here.

622 of 1407 Book 44% ~2 min left