1 [Iterum alius navigare cogitans,
et per feros fluctus iter facere incipiens,
ligno portante se, fragilius lignum invocat.
2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,
et artifex sapientia fabricavit sua.
3 Tua autem, Pater, providentia gubernat:
quoniam dedisti et in mari viam,
et inter fluctus semitam firmissimam,
4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,
etiam si sine arte aliquis adeat mare.
5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,
propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,
et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,
spes orbis terrarum ad ratem confugiens,
remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia;
8 per manus autem quod fit idolum,
maledictum est et ipsum, et qui fecit illud:
quia ille quidem operatus est,
illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus;
10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,
quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,
et in tentationem animabus hominum,
et in muscipulam pedibus insipientium.
12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,
et adinventio illorum corruptio vitæ est:
13 neque enim erant ab initio,
neque erunt in perpetuum.
14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,
et ideo brevis illorum finis est inventus.]
15 [Acerbo enim luctu dolens pater,
cito sibi rapti filii fecit imaginem;
et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,
nunc tamquam deum colere cpit,
et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,
hic error tamquam lex custoditus est,
et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant
propter hoc quod longe essent,
e longinquo figura eorum allata,
evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,
ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.
18 Provexit autem ad horum culturam
et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,
elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,
eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,
nunc deum æstimaverunt.
21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,
quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,
incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.]
22 [Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,
sed et in magno viventes inscientiæ bello,
tot et tam magna mala pacem appellant.
23 Aut enim filios suos sacrificantes,
aut obscura sacrificia facientes,
aut insaniæ plenas vigilias habentes,
24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt:
sed alius alium per invidiam occidit,
aut adulterans contristat,
25 et omnia commista sunt: sanguis, homicidium,
furtum et fictio, corruptio et infidelitas,
turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
26 Dei immemoratio, animarum inquinatio,
nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,
inordinatio mchiæ et impudicitiæ.
27 Infandorum enim idolorum cultura
omnis mali causa est, et initium et finis.
28 Aut enim dum lætantur insaniunt,
aut certe vaticinantur falsa,
aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
29 Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,
male jurantes noceri se non sperant.
30 Utraque ergo illis evenient digne,
quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,
et juraverunt injuste,
in dolo contemnentes justitiam.
31 Non enim juratorum virtus,
sed peccantium pna,
perambulat semper injustorum prævaricationem.]