1 [Filii sapientiæ ecclesia justorum,
et natio illorum obedientia et dilectio.
2 Judicium patris audite, filii,
et sic facite, ut salvi sitis.
3 Deus enim honoravit patrem in filiis:
et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,
et continebit se ab illis,
et in oratione dierum exaudietur.
5 Et sicut qui thesaurizat,
ita et qui honorificat matrem suam.
6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,
et in die orationis suæ exaudietur.
7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,
et qui obedit patri refrigerabit matrem.
8 Qui timet Dominum honorat parentes,
et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
10 ut superveniat tibi benedictio ab eo,
et benedictio illius in novissimo maneat.
11 Benedictio patris firmat domos filiorum:
maledictio autem matris eradicat fundamenta.
12 Ne glorieris in contumelia patris tui:
non enim est tibi gloria ejus confusio.
13 Gloria enim hominis ex honore patris sui,
et dedecus filii pater sine honore.
14 Fili, suscipe senectam patris tui,
et non contristes eum in vita illius:
15 et si defecerit sensu, veniam da,
et ne spernas eum in virtute tua:
eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum:
17 et in justitia ædificabitur tibi,
et in die tribulationis commemorabitur tui,
et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem,
et est maledictus a Deo qui exasperat matrem!]
19 [Fili, in mansuetudine opera tua perfice,
et super hominum gloriam diligeris.
20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus,
et coram Deo invenies gratiam:
21 quoniam magna potentia Dei solius,
et ab humilibus honoratur.
22 Altiora te ne quæsieris,
et fortiora te ne scrutatus fueris:
sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,
et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
23 Non est enim tibi necessarium
ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,
et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi:
26 multos quoque supplantavit suspicio illorum,
et in vanitate detinuit sensus illorum.
27 Cor durum habebit male in novissimo,
et qui amat periculum in illo peribit.
28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus,
et pravus corde in illis scandalizabitur.
29 Cor nequam gravabitur in doloribus,
et peccator adjiciet ad peccandum.
30 Synagogæ superborum non erit sanitas,
frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
31 Cor sapientis intelligitur in sapientia,
et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,
et in operibus justitiæ successus habebit.]
33 [Ignem ardentem exstinguit aqua,
et eleemosyna resistit peccatis:
34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam:
meminit ejus in posterum,
et in tempore casus sui inveniet firmamentum.]