Sacred Texts  Classics  Petronius  Index (English)  Index (Latin)  English  Previous  Next 

[CIV] LICHAS: "Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere: Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse perductum". Exhorruit Tryphaena et: "Putes, inquit, una nos dormisse; nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Bais tetrastylo notaveram, videbatur dicere: 'In nave Lichae Gitona invenies'.--Hinc scies, inquit Eumolpus, Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat"

Ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit: "Quis, inquit, prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?" Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: "Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur"


Next: CV