Sacred Texts  Classics  Petronius  Index (English)  Index (Latin)  English  Previous  Next 

[XCI] Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque. Scires non libenter servire. Itaque ut experimentum oculorum caperem. <. . .> Convertit ille solutum gaudio vultum et: "Miserere, inquit, frater. Vbi arma non sunt, libere loquor. Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni. Satis magnum erit misero solacium tua voluntate cecidisse". Supprimere ego querelam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo--nam in balneo carmen recitabat--per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo. Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus, et perfusum os lacrumis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. "O facinus, inquam, indignum, quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?" Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit. <. . .>

"Nec amoris arbitrium ad alium iudicem tuli. Sed nihil iam queror, nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas". Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et: "Quaeso, inquit, Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cum duos armatos viderem, ad fortiorem confugi". Exosculatus pectus sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi.


Next: XCII