Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  GNT  KJV 

Philippians Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Philippians Chapter 2

1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:

6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:

7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:

10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,

11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus:

15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.

20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.

22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.

23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.

24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:

26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;

30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.


Next: Philippians Chapter 3