Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  Apo  Sep 

Judith Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Judith Chapter 3

1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ: qui venientes ad Holofernem, dixerunt:

2 Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.

3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt:

4 sint omnia nostra sub lege tua.

5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus.

6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.

7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.

8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.

9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,

10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.

11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt:

12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.

13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.

14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,

15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.


Next: Judith Chapter 4