Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  GNT  KJV 

Ephesians Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Ephesians Chapter 2

1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,

2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:

4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:

7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.

8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:

9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:

12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,

15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:

16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,

20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:

21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.


Next: Ephesians Chapter 3